O pożytkach, jakie niesie starość
Senex non facit ea, quae iuvenes; attamen multo maiora et meliora facit. Non viribus aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia, quibus rebus senectus non modo non orbatur, sed etiam augetur. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum Appius caecus et senex regebat. Intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos. Metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes eum habebant. Vigebat in illa domo mos patrius et disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
Na podstawie: Marcus Tullius Cicero, Cato Maior sive de senectute, 17, 37, 38 [M. Tullius Cicero, De senectute et de amicitia, C.K. Dillaway, ex editionibus Oliveti et Ernesti, Bostoniae: Perkins et Marvin, 1837].
Objaśnienia:multo – o wiele
sententia, sententiae – tu: sposób myślenia
non modo ... sed etiam – nie tylko ... lecz także
orbo, orbare, orbavi, orbatum – tu: pozbawić czegoś
Appius, Appii – Appiusz
intentus – od intendo
in suos – nad swoimi
nemini emancipari – tu: nie być nikomu podporządkowanym, nikomu nie podporządkowywać się
....................................................................................................
....................................................................................................